non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et
absciso veretro ecclesiam Domini
non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam
Domini usque ad decimam generationem
Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non
intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via
quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te
Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque
maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis
diebus vitae tuae in sempiternum
non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium
quia advena fuisti in terra eius
qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt
ecclesiam Domini
quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam
custodies te ab omni re mala
si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio
egredietur extra castra
et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et
post solis occasum regredietur in castra
habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita
naturae
gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per
circuitum et egesta humo operies
quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio
castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint
castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec
derelinquat te
non trades servum domino suo qui ad te confugerit
habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium
tuarum requiescet nec contristes eum
non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de
filiis Israhel
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum
Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio
est utrumque apud Dominum Deum tuum
non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec
quamlibet aliam rem
sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget
commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere
tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia
requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit
tibi in peccatum
si nolueris polliceri absque peccato eris
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et
facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et
ore tuo locutus es
ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi
placuerit foras autem ne efferas tecum
si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu
conteres falce autem non metes